PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 9:1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis 9:2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere 9:3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu 9:4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 9:5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti 9:6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum 9:7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum 9:8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit 9:9 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit 9:10 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum 9:11 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur 9:12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo 9:13 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis 9:14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum 9:15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis 9:16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum 9:17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt 9:18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me 9:19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans 9:20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia 9:21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri 9:22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti 9:23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam 9:24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum 9:25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est 9:26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit 9:27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum 9:28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio 9:29 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire 9:30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget 9:31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare 9:32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis 9:33 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior 9:34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister 9:35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis 9:36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit 9:37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum 9:38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me 9:39 qui enim non est adversum vos pro vobis est 9:40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam 9:41 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur 9:42 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem 9:43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 9:44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis 9:45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 9:46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 9:47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 9:48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur 9:49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|