King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - MATTHEW 19
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE    



    19:1 et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen

    19:2 et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi

    19:3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa

    19:4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos

    19:5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

    19:6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet

    19:7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere

    19:8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit

    19:9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

    19:10 dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere

    19:11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est

    19:12 sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat

    19:13 tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis

    19:14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum

    19:15 et cum inposuisset eis manus abiit inde

    19:16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam

    19:17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata

    19:18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices

    19:19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum

    19:20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest

    19:21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

    19:22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones

    19:23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum

    19:24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum

    19:25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse

    19:26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt

    19:27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis

    19:28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel

    19:29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit

    19:30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.