PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 22:1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens 22:2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo 22:3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire 22:4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias 22:5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam 22:6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt 22:7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit 22:8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni 22:9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias 22:10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium 22:11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 22:12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit 22:13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 22:14 multi autem sunt vocati pauci vero electi 22:15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone 22:16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum 22:17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non 22:18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae 22:19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium 22:20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio 22:21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo 22:22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt 22:23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum 22:24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo 22:25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo 22:26 similiter secundus et tertius usque ad septimum 22:27 novissime autem omnium et mulier defuncta est 22:28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam 22:29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei 22:30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo 22:31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis 22:32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium 22:33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius 22:34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum 22:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum 22:36 magister quod est mandatum magnum in lege 22:37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua 22:38 hoc est maximum et primum mandatum 22:39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum 22:40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae 22:41 congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus 22:42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David 22:43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens 22:44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 22:45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est 22:46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|