PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 26:1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis 26:2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur 26:3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas 26:4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent 26:5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo 26:6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi 26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis 26:8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec 26:9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus 26:10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me 26:11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis 26:12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit 26:13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius 26:14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum 26:15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos 26:16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet 26:17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha 26:18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis 26:19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha 26:20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis 26:21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est 26:22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine 26:23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet 26:24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille 26:25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti 26:26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum 26:27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes 26:28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum 26:29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei 26:30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti 26:31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis 26:32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam 26:33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor 26:34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis 26:35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt 26:36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem 26:37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse 26:38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum 26:39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu 26:40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum 26:41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma 26:42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua 26:43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati 26:44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens 26:45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum 26:46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit 26:47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi 26:48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum 26:49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum 26:50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum 26:51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius 26:52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt 26:53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum 26:54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri 26:55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis 26:56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt 26:57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant 26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem 26:59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent 26:60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes 26:61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud 26:62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur 26:63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei 26:64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli 26:65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam 26:66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis 26:67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt 26:68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit 26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras 26:70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis 26:71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno 26:72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem 26:73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit 26:74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit 26:75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|