PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 4:1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo 4:2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit 4:3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant 4:4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei 4:5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 4:6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 4:7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum 4:8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 4:9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me 4:10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 4:11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei 4:12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam 4:13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim 4:14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 4:15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium 4:16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis 4:17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum 4:18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores 4:19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 4:20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum 4:21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos 4:22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum 4:23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo 4:24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos 4:25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|