PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 1:1 onus Nineve liber visionis Naum Helcesei 1:2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis 1:3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius 1:4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit 1:5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo 1:6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo 1:7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se 1:8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae 1:9 quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio 1:10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena 1:11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem 1:12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra 1:13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam 1:14 et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es 1:15 ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|