PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 10:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 10:2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 10:3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 10:4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 10:5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam 10:6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione 10:7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt 10:8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris 10:9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 10:10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester 10:11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis 10:12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan 10:13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi 10:14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab 10:15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar 10:16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon 10:17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari 10:18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur 10:19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 10:20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel 10:21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum 10:22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud 10:23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 10:24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis 10:25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 10:26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran 10:27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan 10:28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur 10:29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli 10:30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum 10:31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster 10:32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi 10:33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum 10:34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent 10:35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua 10:36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|