PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 13:1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan 13:2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens 13:3 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus 13:4 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina 13:5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur 13:6 de tribu Symeon Saphat filium Huri 13:7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne 13:8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph 13:9 de tribu Ephraim Osee filium Nun 13:10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu 13:11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi 13:12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi 13:13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli 13:14 de tribu Aser Sthur filium Michahel 13:15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi 13:16 de tribu Gad Guhel filium Machi 13:17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue 13:18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 13:19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 13:20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris 13:21 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt 13:22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath 13:23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est 13:24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt 13:25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel 13:26 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita 13:27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae 13:28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest 13:29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi 13:30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis 13:31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam 13:32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 13:33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 13:34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|