PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 17:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 17:2 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae 17:3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit 17:4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te 17:5 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant 17:6 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron 17:7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii 17:8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt 17:9 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas 17:10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur 17:11 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus 17:12 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus 17:13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|