PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2:2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis 2:3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 2:4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 2:5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar 2:6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti 2:7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 2:8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 2:9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 2:10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 2:11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 2:12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 2:13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 2:14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 2:15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 2:16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 2:17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 2:18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 2:19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti 2:20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 2:21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 2:22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 2:23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 2:24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 2:25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 2:26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 2:27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 2:28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 2:29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 2:30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 2:31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 2:32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 2:33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 2:34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|