PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 31:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 31:2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum 31:3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis 31:4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum 31:5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam 31:6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei 31:7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt 31:8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio 31:9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt 31:10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit 31:11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis 31:12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho 31:13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra 31:14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello 31:15 ait cur feminas reservastis 31:16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus 31:17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate 31:18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis 31:19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo 31:20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur 31:21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi 31:22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum 31:23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur 31:24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis 31:25 dixitque Dominus ad Mosen 31:26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi 31:27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem 31:28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus 31:29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt 31:30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini 31:31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus 31:32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia 31:33 boum septuaginta duo milia 31:34 asinorum sexaginta milia et mille 31:35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia 31:36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta 31:37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque 31:38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo 31:39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus 31:40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae 31:41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum 31:42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant 31:43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis 31:44 et de bubus triginta sex milibus 31:45 et de asinis triginta milibus quingentis 31:46 et de hominibus sedecim milibus 31:47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus 31:48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt 31:49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit 31:50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum 31:51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus 31:52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus 31:53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat 31:54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|