PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 19:1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens 19:2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit 19:3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo 19:4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur 19:5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet 19:6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti 19:7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit 19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona 19:9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit 19:10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus 19:11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi 19:12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius 19:13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier 19:14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens 19:15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet 19:16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur 19:17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei 19:18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam 19:19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet 19:20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis 19:21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit 19:22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax 19:23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi 19:24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam 19:25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam 19:26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix 19:27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae 19:28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem 19:29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|