2:1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 2:2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 2:3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 2:4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 2:5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 2:6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 2:7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter 2:8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens 2:9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam 2:10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 2:11 consilium custodiet te prudentia servabit te 2:12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur 2:13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas 2:14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis 2:15 quorum viae perversae et infames gressus eorum 2:16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 2:17 et relinquit ducem pubertatis suae 2:18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 2:19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae 2:20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias 2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea 2:22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|