PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 24:1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis 24:2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur 24:3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur 24:4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima 24:5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus 24:6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt 24:7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum 24:8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur 24:9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor 24:10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua 24:11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses 24:12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua 24:13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo 24:14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit 24:15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius 24:16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum 24:17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum 24:18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam 24:19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios 24:20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur 24:21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis 24:22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit 24:23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum 24:24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus 24:25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio 24:26 labia deosculabitur qui recta verba respondet 24:27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam 24:28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis 24:29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum 24:30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti 24:31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat 24:32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam 24:33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas 24:34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|