31:1 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua 31:2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum 31:3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges 31:4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas 31:5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis 31:6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo 31:7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius 31:8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt 31:9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem 31:10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius 31:11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit 31:12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae 31:13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum 31:14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum 31:15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis 31:16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam 31:17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum 31:18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius 31:19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum 31:20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem 31:21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus 31:22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius 31:23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae 31:24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo 31:25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo 31:26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 31:27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet 31:28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 31:29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas 31:30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|