PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 10:1 in finem psalmus David 10:2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer 10:3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 10:4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit 10:5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 10:6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 10:7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 10:8 quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|