PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 101:1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam 101:2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat 101:3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me 101:4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt 101:5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 101:6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 101:7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio 101:8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto 101:9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant 101:10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam 101:11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me 101:12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui 101:13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem 101:14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus 101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur 101:16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam 101:17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua 101:18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum 101:19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum 101:20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit 101:21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum 101:22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem 101:23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino 101:24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi 101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui 101:26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 101:27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur 101:28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient 101:29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|