PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 104:1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius 104:2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius 104:3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 104:4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper 104:5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius 104:6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 104:7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 104:8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes 104:9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac 104:10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum 104:11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 104:12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius 104:13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 104:14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges 104:15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 104:16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit 104:17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph 104:18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius 104:19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum 104:20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum 104:21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae 104:22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret 104:23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham 104:24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius 104:25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius 104:26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum 104:27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham 104:28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos 104:29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 104:30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum 104:31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum 104:32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum 104:33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum 104:34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 104:35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum 104:36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum 104:37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 104:38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos 104:39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem 104:40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos 104:41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina 104:42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum 104:43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia 104:44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt 104:45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|