PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 106:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 106:2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos 106:3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari 106:4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt 106:5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit 106:6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos 106:7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis 106:8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106:9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis 106:10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro 106:11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt 106:12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret 106:13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 106:14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 106:15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106:16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 106:17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt 106:18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis 106:19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 106:20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum 106:21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106:22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione 106:23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis 106:24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 106:25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius 106:26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat 106:27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est 106:28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos 106:29 et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius 106:30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum 106:31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106:32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum 106:33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim 106:34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea 106:35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum 106:36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis 106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis 106:38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit 106:39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore 106:40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via 106:41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias 106:42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum 106:43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|