PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 108:1 in finem David psalmus 108:2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est 108:3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis 108:4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam 108:5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea 108:6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius 108:7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum 108:8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter 108:9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua 108:10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis 108:11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius 108:12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius 108:13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius 108:14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur 108:15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum 108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam 108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare 108:18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius 108:19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur 108:20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam 108:21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me 108:22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me 108:23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae 108:24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum 108:25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua 108:26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam 108:27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam 108:28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur 108:29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua 108:30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum 108:31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|