PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 118:1 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 118:2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum 118:3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 118:4 tu mandasti mandata tua custodire nimis 118:5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas 118:6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis 118:7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae 118:8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque 118:9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos 118:10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis 118:11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi 118:12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas 118:13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui 118:14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis 118:15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas 118:16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos 118:17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos 118:18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua 118:19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua 118:20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore 118:21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis 118:22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi 118:23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis 118:24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae 118:25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum 118:26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas 118:27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis 118:28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis 118:29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei 118:30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus 118:31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere 118:32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum 118:33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper 118:34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo 118:35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 118:36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam 118:37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 118:38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo 118:39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda 118:40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me 118:41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum 118:42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis 118:43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi 118:44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi 118:45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi 118:46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar 118:47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi 118:48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis 118:49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti 118:50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me 118:51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi 118:52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 118:53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam 118:54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae 118:55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 118:56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi 118:57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam 118:58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum 118:59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua 118:60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua 118:61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus 118:62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 118:63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua 118:64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me 118:65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum 118:66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 118:67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi 118:68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas 118:69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua 118:70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum 118:71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas 118:72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti 118:73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua 118:74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi 118:75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me 118:76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo 118:77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est 118:78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis 118:79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua 118:80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar 118:81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi 118:82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me 118:83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus 118:84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium 118:85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua 118:86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me 118:87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua 118:88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui 118:89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo 118:90 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet 118:91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi 118:92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea 118:93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me 118:94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi 118:95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi 118:96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 118:97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est 118:98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est 118:99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est 118:100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi 118:101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua 118:102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi 118:103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo 118:104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis 118:105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis 118:106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae 118:107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum 118:108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me 118:109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus 118:110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi 118:111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt 118:112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem 118:113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi 118:114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi 118:115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei 118:116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea 118:117 adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper 118:118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum 118:119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua 118:120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui 118:121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me 118:122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi 118:123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 118:124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me 118:125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua 118:126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam 118:127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion 118:128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui 118:129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea 118:130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis 118:131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam 118:132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum 118:133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia 118:134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua 118:135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas 118:136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam 118:137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 118:138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis 118:139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei 118:140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud 118:141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus 118:142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas 118:143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea 118:144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam 118:145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram 118:146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua 118:147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi 118:148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua 118:149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 118:150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt 118:151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas 118:152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea 118:153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus 118:154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me 118:155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt 118:156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me 118:157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi 118:158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt 118:159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me 118:160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae 118:161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum 118:162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa 118:163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi 118:164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae 118:165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 118:166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi 118:167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer 118:168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 118:169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum 118:170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me 118:171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas 118:172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas 118:173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi 118:174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea 118:175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me 118:176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitu GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|