PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 129:1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 129:2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae 129:3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 129:4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius 129:5 speravit anima mea in Domino 129:6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino 129:7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio 129:8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|