PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 13:1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum; 13:2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum 13:3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum; 13:4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis 13:5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor; 13:6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 13:7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|