PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 17:1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit 17:2 diligam te Domine fortitudo mea 17:3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus 17:4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 17:5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me 17:6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis 17:7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius 17:8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis 17:9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo 17:10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 17:11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum 17:12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris 17:13 prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis 17:14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis; 17:15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos 17:16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae 17:17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis 17:18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me 17:19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus 17:20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me 17:21 %et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi 17:22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo 17:23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me 17:24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea 17:25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius 17:26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 17:27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris 17:28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis 17:29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas 17:30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum 17:31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum 17:32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum 17:33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam 17:34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me 17:35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea 17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit 17:37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea 17:38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant 17:39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos 17:40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me 17:41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti 17:42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos 17:43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos 17:44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium 17:45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi 17:46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis 17:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae 17:48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis 17:49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me 17:50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo 17:51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|