PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 21:1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David 21:2 Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum 21:3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi 21:4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel 21:5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos 21:6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi 21:7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis 21:8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput 21:9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum 21:10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae 21:11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu 21:12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet 21:13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me 21:14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens 21:15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei 21:16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me 21:17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos 21:18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 21:19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 21:20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice 21:21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam 21:22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam 21:23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te 21:24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum 21:25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me; 21:26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum 21:27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi 21:28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium 21:29 quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium 21:30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram 21:31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi 21:32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus; GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|