PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 24:1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam 24:2 Deus meus in te confido non erubescam 24:3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur 24:4 confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me 24:5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die 24:6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt 24:7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine 24:8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via 24:9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas 24:10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius 24:11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim 24:12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit 24:13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram 24:14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis 24:15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 24:16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego 24:17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me 24:18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea 24:19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 24:20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te 24:21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te 24:22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|