27:1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum 27:2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum 27:3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum 27:4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis 27:5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos 27:6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae 27:7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei 27:8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est 27:9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|