38:1 in finem Idithun canticum David 38:2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me 38:3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est 38:4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis 38:5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi 38:6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma 38:7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea 38:8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est 38:9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me 38:10 obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti 38:11 amove a me plagas tuas 38:12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma 38:13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 38:14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|