PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 43:1 in finem filiis Core ad intellectum 43:2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 43:3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos 43:4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis 43:5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob 43:6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis 43:7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 43:8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti 43:9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma 43:10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris 43:11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi 43:12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 43:13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris 43:14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro 43:15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis 43:16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me 43:17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 43:18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo 43:19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 43:20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis 43:21 si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum 43:22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis 43:23 exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem 43:24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae 43:25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster 43:26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|