PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 45:1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus 45:2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis 45:3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris 45:4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma 45:5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus 45:6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo 45:7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra 45:8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma 45:9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram 45:10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne 45:11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra 45:12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|