PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 51:1 in finem intellectus David 51:2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech 51:3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate 51:4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum 51:5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma 51:6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam 51:7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma 51:8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent 51:9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua 51:10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi 51:11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|