PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 54:1 in finem in carminibus intellectus David 54:2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam 54:3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum 54:4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi 54:5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me 54:6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra 54:7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam 54:8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma 54:9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate 54:10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 54:11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius 54:12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus 54:13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo 54:14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus 54:15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu 54:16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum 54:17 ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me 54:18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam 54:19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum 54:20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum 54:21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius 54:22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula 54:23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto 54:24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|