PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 57:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione 57:2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum 57:3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant 57:4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa 57:5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas 57:6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter 57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus 57:8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur 57:9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem 57:10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos 57:11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris 57:12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|