PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 59:1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina 59:2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia 59:3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis 59:4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est 59:5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis 59:6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui 59:7 salvum fac dextera tua et exaudi me 59:8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor 59:9 meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus 59:10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt 59:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 59:12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 59:13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis 59:14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|