PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 65:1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra 65:2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius 65:3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui 65:4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma 65:5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum 65:6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso 65:7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma 65:8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius 65:9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos 65:10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum 65:11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro 65:12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 65:13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 65:14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea 65:15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma 65:16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae 65:17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea 65:18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus 65:19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae 65:20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|