PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 77:1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei 77:2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio 77:3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis 77:4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit 77:5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis 77:6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis 77:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant 77:8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius 77:9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli 77:10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare 77:11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 77:12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos 77:13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem 77:14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis 77:15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa 77:16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas 77:17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso 77:18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis 77:19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto 77:20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo 77:21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel 77:22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius 77:23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit 77:24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis 77:25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam 77:26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum 77:27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata 77:28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum 77:29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 77:30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum 77:31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit 77:32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius 77:33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione 77:34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum 77:35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est 77:36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 77:37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius 77:38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam 77:39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens 77:40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso 77:41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt 77:42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis 77:43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos 77:44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent 77:45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos 77:46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae 77:47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina 77:48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni 77:49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos 77:50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit 77:51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham 77:52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto 77:53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare 77:54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis 77:55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel 77:56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 77:57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum 77:58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt 77:59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel 77:60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus 77:61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici 77:62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit 77:63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae 77:64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur 77:65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino 77:66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis 77:67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit 77:68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 77:69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula 77:70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum 77:71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam 77:72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|