PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 87:1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae 87:2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te 87:3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam 87:4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit 87:5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio 87:6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt 87:7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis 87:8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma 87:9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar 87:10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas 87:11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma 87:12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione 87:13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis 87:14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 87:15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me 87:16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus 87:17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me 87:18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul 87:19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|