PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 16:1 et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram 16:2 et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius 16:3 et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari 16:4 et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis 16:5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti 16:6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt 16:7 et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua 16:8 et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni 16:9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam 16:10 et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore 16:11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis 16:12 et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis 16:13 et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum 16:14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis 16:15 ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius 16:16 et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon 16:17 et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est 16:18 et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus 16:19 et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius 16:20 et omnis insula fugit et montes non sunt inventi 16:21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|