PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas 2:2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt 2:3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei 2:4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 2:5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 2:6 qui reddet unicuique secundum opera eius 2:7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 2:8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 2:9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci 2:10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco 2:11 non est enim personarum acceptio apud Deum 2:12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur 2:13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur 2:14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex 2:15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium 2:16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum 2:17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo 2:18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem 2:19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 2:20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 2:21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 2:22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 2:23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 2:24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est 2:25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est 2:26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur 2:27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es 2:28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio 2:29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|