PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 5:1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum 5:2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei 5:3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 5:4 patientia autem probationem probatio vero spem 5:5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 5:6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est 5:7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori 5:8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus 5:9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum 5:10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 5:11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus 5:12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt 5:13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est 5:14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri 5:15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit 5:16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem 5:17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum 5:18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 5:19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi 5:20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 5:21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|