PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse 3:2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines 3:3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem 3:4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 3:5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 3:6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 3:7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae 3:8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus 3:9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae 3:10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita 3:11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus 3:12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare 3:13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit 3:14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|