King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • APPENDIX
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FB - TWITTER - GR VIDEOS - GR FORUMS - GR YOUTUBE    


    1. Concio habita in conventu Spiritualium, Jun. 9, 2.Articuli ab Episcopis Latimero ut subscriberet propositi 3.Epistolae: 1. Ad Doctorem Greene 2. Ad Doctorem Redmannum 3. Ad Doctorem Sherwood 4. Ad Archiepiscopum Cantuariensem 4. Disputatio habita Oxoniae 18 Aprilis, 1554, inter D. Hugonem Latimerum, etc Concio quam habuit Reberendus in Christo Pater Hugo Latimerus, Episcopus Worrestriae, in Conbentu spiritualium, nono Funii ante inchoationem Parliamenti celebrati Anno Inbictissimi Regis Henrici Octabi. 1537.

    CONCIO HABITA IN CONVENTU SPIRITUALIUM, JUNE 9,1537.

    FILII HVIVS SECVLI, ETC. CONVENISTIS hodic, fratres, de rebus maximis (quod sciam) audituri.

    Convenistis et de rebus ad Reip. utilitatem in primis spectantibus deliberaturi. Proinde et a me, qui coram nobis jubeor praefari, quamlibet indoctus et indignus, talia (scio) exspectatis, propter quae convenistis. Ego igitur non solum primatis jussioni parere, verum etiam vestrae omnium exspectationi satisfacere, si modo possim, perquam cupiens, ecce, jam de rebus, et vestra congregatione et meo in hac parte officio dignissimis, paucis et quam lucidissime possim, aggredior dicere.

    Id quod quo facerem commodius, en! decerpsi mihi tractandum ex evangelio eulogium illud, in quo Dominus hujus seculi filios prudentiores filiis lucis esse in generatione sua non veritus est pronunciare. Neque ego illius auspiciis fretus eandem sententiam, tanquam basim et fundamentum eorum omnium, quae dicturus sum, verebor usurpare. Jam non potest (opinor) vestram eruditionem latere, quo consilio hoc Dominus dixerit, ut mea in hac parte industria nihil opus habeatis. Atqui ego tamen (si vultis veniam dare) hoc, quicquid est, paulo altius repetam, et rem omnem fere a prima origine pandam; quia mirum sane dictu videri poterat, si perpendatis et quid dicatur, et quis dixerit. Definitote mihi prudentiam, seculum, lucem, et horum filios, quid sint in scripturis; et miror si filios seculi, filiis lucis prudentiores illico omnes affirmaveritis. Verum, ut ad rem proprius accedam, sic demum auspicatur Dominus:

    Homo quidam (inquit) erat dives, qui habebat dispensatorem; et hic delatus est apud illum, ut qui dissiparet bona ipsius; et vocavit illum, et ait illi, ‘Quid hoc audio de to? Redde rationem dispensationis tuae; non enim poteris posthac dispensare.’

    Haec, fratres, quoniam sic per parabolam dicuntur, et sic involucris quibusdam teguntur, ut tamen in speciem rei gestae aut historiae faciem habere videantur; non inutile igitur fuerit in his aliquandiu immorari. Quae quidem omnia ut fortasse vera fuisse credere sustineamus et patiamur; at ad nos haecCHRISTI verba pertinere, et nos nostri officii commonefacere, id quidem credere ambiguum non sustineamus, inque nos ipsos descendentes, quam nobis haec dicta quadrent, videamus; utpote qui sic agimus et sic vivimus plerique omnes, perinde ac siCHRISTUS, cum loqueretur, suo duntaxat instituto pro temporis ratione disseruisset, neque successura tempora curasset, non nobis et rebus nostris prospexisset: quemadmodum olim philosophati sunt, Deum circa cardines coeli ambulare, neque considerare nostra.

    At ne sic erretis vos, fratres mei: nolite sic vos cogitationibus vestris inniti.

    Nam si penitius introspiciatis, si diligenter omnia evolvatis et explicetis; videbitis haec mysteria etiam nostram aetatem attingere: intelligetis Dominum hoc exemplo nostros nasos pervellere, nostras aures vellicare; et apertissime, quid nos fugere, quid nos sequi debeamus, perspicietis Dominum hac similitudine nobis ob oculos proponere, Haec enim perhibet Lucas Dominum discipulis suis dixisse. Proinde et ad nos dixisse sit omnibus indubitatum, qui discipulorum successores ac vicarii, ut haberi ac dici volumus, ita et sumus, si qui modo boni sumus, et officium praestamus ejusdem.

    Haec ille partim ad nos dixit, qui et eadem partim de seipso dixit. Ipse est enim homo ille dives, qui non solum habebat, sed etiam habet, adeoque semper habiturus est, non dico dispensatorem, sed dispensatores suos, usque ad consummationem seculi.

    Homo est, cum Deus sit et homo. Dives est, non solum in misericordia, sed in omni opum genere. Ipse est enim, qui nobis praebet omnia abunde; de cujus manu et vitam et omnia ad vitam tuendam necessaria accepimus; de cujus plenitudine, quid (quaeso) quis habet, quod non accepit? Ipse est denique, qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione: nedum nos benedictione sua semper prosequitur amplissime. Neque thesauri illius exhauriri queant: quantumvis effuderit ille, quantumvis hauserimus nos, manet tamen thesaurus ejus inexhaustus.

    Postremo ipse est paterfamilias: tota ecclesia est ejus familia, puro illius verbo et sacramentis quam officiosissime pascenda. Et haec sunt bona illius longe pretiosissima, quorum dispensationem et administrationem voluit episcopos et pastores habere; neque solum habere, sed et exercere eandem, ut Dei ministri. Id quod nec divus Paulus formidat affirmarc, prima ad Corinthios quarto: Sic nos existimet homo (inquiens) ut ministrosCHRISTI et dispensatores mysteriorum Dei. Coterum in dispensatore quid (quaeso) requiritur? Illud sane requiritur, ut fidus quis reperiatur; qui fideliter dispenser bona domini, quique det cibum in tempore. Non vendat, sed det: non venenum, sed cibum. Illud intoxicat; hic alit ac nutrit. Non proroget denique, quod facere debeat; sed in tempore officium faciat: ut sit, quem constituat dominus, non qui praesumpserit ipse, et sibi ipsi honorem assumpserit.

    Quid autem requiritur? Si hoc ipsum, quod dixi, requiratur, facilius fuerit (opinor) tale quiddam in dispensatore ubique requirere, quam talem aliquem dispensatorem alicubi invenire. Sed quis (inquam) fidus dispensator? Quis (inquam) fidus? Fidus vero quispiam fuerit, si non novam ipse pecuniam excuderit, sed excusam a patrefamilias acceperit, nec adulterer aut diminuat acceptam. Verum ipsissimam dominicam pecuniam ad praescriptum Domini, non in suum quaestum expendat, nec in morem servi nequissimi in terra defodiat, et abscondat denique. Hoc, fratres, si fidus dispensator facere debeat, paulisper (quaeso) mecum perpendite, ecquid episcopi nostri et abbates, ecquid nostri praelati et pastores, fideles hactenus fucrint dispensatores, aut nunc sint plerique, necne?

    Agite jam, et bona fide mihi dicite, (ut de multimodis allis sit silentium:) nonne fuere aliqui, qui pecuniam Domini ceu adulterinam contemnentes, vel novam excuderunt, vel allis noviter excusam pro pecunia dominica publicarunt, nunc adulterantes, aut etiam cauponantes verbum; nunc loco divini verbi humana somnia ebuccinantes? — dum sic vulgo praedicarunt e suggestu, nimirum redemptionemCHRISTI pro veteri duntaxat Testamento valere, abinde pecuniariam et humanam vigere, minime Christianam; (neque deesse poterat exemplum uxoris cujuspiam splendidissimum, quae maritum, innumerato jam pretio, ex fornace illa multo maxime meritoria et quaestuaria jure optimo redemerit; et redemptum tanquam jure jam sibi debitum a Domino requisiverit:) — dum sic vulgo praedicarunt e suggestu, nimirum mortuarias imagines, in initio nonnisi ad repraesentandum (opinor) erectas, tam ab omnibus Christi fidelibus, in misera etiamnum hac omnium rerum penuria et caritate, non solum auro obducendas, sed et sericis vestibus, et his quidem pretiosissimis donariis onustis, excolendas; insuper et lucernis cereis, tum intra templum, tum extra, vel in media luco illuminandas: quasi hic nullus sumptus, quamlibet magnus, poterat esse nimius; cum interim ipsos Christi fideles, imagines (inquam) vivas, nec minoris quam pretiosissimo sanguineCHRISTI redemptas, (proh dolor!) esurire, sitire, algere, in tenebris vol ad mortem usque squalescere denique, misere ubique videamus: — dum sic vulgo praedicarunt e suggestu, nimirum haec voluntaria opera minus quidem necessaria esse, quam opera misericordiae et praecepta Dei; at magis tamen principalia, magis excellentia esse, hoc est (ut horum sensum teneatis) Deo Optimo Maximo magis placitura: quasi nunc Deo magis placere possent humana quam divina, et aliena quam sua: — dum sic vulgo praedicarunt e suggestu, nimirum plus frugis ac devotionis ex momentanea quadam imaginis mortuae contemplatione ortum iri, quam si quis in sacra lectione vel universum septennium contemplando versaretur: — dum sic denique vulgo praedicarunt e suggestu, nimirum purgatorianas illas animus et multo maxime egere ope nostra, nec quicquam auxilii nisi a nobis in hoc seculo habere posse; quorum alterum si non est falsum, est certe ad minus anceps, dubium et incertum; ideoque temere, arroganter, et asseveranter coram populo e suggestu assertum: alterum est omnium calculis quam manifestissime falsum. Ut praetermittam alia hujus monetae quam plurima, per totas tres horas et amplius interdum a quibusdam ebuccinata et exhalata. Scilicet haec sunt mysteria divina et Christiana, et non potius somnolentitia et humana? Scilicet hi sunt dispensatores mysteriorum Dei fideles, et non potius dissipatores infidissimi? Quos constituit, non Dominus, sed daemon verius, super famulitium miserum, su per famulitium miserabiliter habitum et tractatum. Bene fuerit populo, ubi tales concionantur perraro.

    Et tamen mirum est videri prudentiores esse tales in generatione sua, quam fideles dispensatores sunt in sua; dum illi humana prudentius stabilire satagunt, quam hi divina. Hinc opera quaestuaria, spontanea et humana regnare; Christiana, vero, necessaria et frugifera, jacere passim videmus.

    Sic malitia a malis, quam bonitas a bonis, promovetur efficacius: cum mali sint prudentiores, quam boni, in generatione sua. Et hi sunt dispensatores illi perfidi, quos fidi omnes non sine altis suspiriis apud divitem illum patremfamilias quotidie deferunt, quod dissipent bona ipsius: quos et ille aliquando vocaturus est, et eadem voce compellaturus, qua oeconomum compellavit, dicens, Quid hoc audio de to, etc.

    Hic Dominus nostram ingratitudinem et perfidiam partim admiratur, partim objurgat nos ob illam, et admirabundus simul et objurgabundus velut interrogat nos, dicens, Quid hoe audio de vobis? Quasi diceret Dominus nobis: Omnes ubique pii queruntur de vobis, et vestram avaritiam, vestram tyrannidem incusant apud me: diligentiam et sinceritatem jam diu in vobis desiderant.

    Ego praecepi ut cum omni diligentia et labore pasceretis oves meas: vos sedulo pascitis vosmetipsos, in deliciis et otio de die in diem diffluentes.

    Ego in mandatis dedi, ut doceretis mea, non vestra; ut meam gloriam, meum lucrum quaereretis: vos docetis vestra; vestram gloriam, vestrum lucrum quaeritis. Vos praedicatis quidem perraro; et quando praedicatis, nil aliud quam veros praedicatores, quantum in vobis est, impeditis: ut multo praestiterit, omnino tales a praedicando abstinere, quam tam perniciose praedicare. Deum bonum! quid ego audio de vobis?

    Vos qui deberetis esso mei praedicatores, quid aliud quam meos praedicatores in invidiam, in ignominiam, in contemptum ducere; imo in pericula, in carceres, in mortes deniqne, quantum vestrae suppetunt vires, pertrahere satagitis? Breviter: Ego volui nt omnes Christiani audirent, et quotquot vellent per otium legerent quoque, doctrinam meam: vos nec curatis ut omnes audiant, et obnixe curatis ne laici legant; scilicet, ne legendo intelligant, et intelligendo forte vestram ignaviam merito condemnare discant.

    Haec est generatio vestra; haec est dispensatio vestra: haec est vestra prudentia. In hac generatione, in hac dispensatione vos estis prudentissimi.

    Et haec demum sunt, quae ego audio de vobis, qui optabam audire meliora.

    Siccine me decepistis? an vosmetipsos potius decepistis? Ego, cum unicam tantum haberem familiam, nempe ecclesiam, et cam a me tam unice dilectam, ut memetipsum pro ea exponerem, et sanguinem meum pro ea effunderem; hanc hinc ego ascensurus vestrae curae commisi, eam vobis tradidi pascendam, alendam, fovendam. Vos in meum locum succedere volui; vos consimilem amorem et affectum vere paternum induere jussi.

    Vos vicarios meos etiam in rebus maximis constitui: sic enim palam docui, ut qui vos audiret, me audiret; qui vos sperneret, et me sperneret. Dedi vobis et claves, non terrestres, sed coelestes; et bona mea, quae semper in summo pretio mihi sunt habita, nempe verbum et sacramenta, vobis dispensanda reliqui, Haec beneficia ego in vos contuli; et nunc hanc gratiam mihi retulistis. Siccine abuti benignitate mea sustinuistis? Siccine me fefellistis? Quanquam non me sane, sed vos ipsos fefellistis; quia dona et beneficia mea cedent vobis in majorem cumulum damnationis. Et quia clementiam patrisfamilias contempsistis, severitatem judicis sentire meruistis. Agite ergo: reddite rationem dispensationis vestrae. O vocem horribilem! Non enim potestis posthac dispensare. O flebilem ac tremebundam vocem!

    Videte, fratres, videte, quid mali malos dispensatores maneat. Operae pretium igitur fuerit cavere, ne tam acerbam sententiam tandem audire vobis contingat. Imo nobis omnibus cavendum, ne haec in nos aliquando quadrare reperiantur.

    Sed ego jam, ne vos longitudine sermonis enecem, quod reliquum est parabolae relinquam, et ad colophonem ac finem parabolae me accingam; enarraturus videlicet, quomodo filii hujus seculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. Quam quidem sententiam utinam esset facultatis meae tanta verborum luce explicare, ut ego non tam dixisse, quam pinxisse dicerer; vos vero non tam audiisse, quam spectasse videremini! Verum hoc longe supra vires meas esso positum ingenue fateor. Proinde (quod unum est reliquum) opto, quod non habeo; et adesse velim, quod abesse doleo, nempe facultatem sic tractaudi id quod in manibus habeo, ut in gloriam Dei, salutem vestram, corporis CHRISTI aedificationem cedar, quicquid id est, quod inter dicendum dixero.

    Quare rogatos vos velim, fratres, ut communibus precibus Deum mecum interpelletis: atque in hoc interpelletis, ut mihi nunc os ad loquendum recte, vobis vero aures ad audiendum cum fruge, dignetur praestare. Quod ut fiat, orabitis eum, quem praeceptor noster JESUS CHRISTUS orandum docuit, Patrem nostrum; dicturi orationem eam, quam idem praeceptor dicendam instituit.

    Oraturi pro invictissimo Domino Rege, summo ac supremo ecclesiae Anglicanae capite sub CHRISTO, et pro omnibus suis, sive ex clero, sive ex reliquo ordine, sive ex nobilibus, sive ex subditis: memores interim omnium qui sunt hac aerumnosa vita defuncti, et jam dormiunt in somno pacis, et requiescunt a laboribus suis in requie et somno pacis; fideliter, amanter, et patienter exspectantes quod sunt clare et conspicue (quando visum est Deo) visuri: dicturi, inquam, pro his omnibus, et pro gratia nobis perutili ac necessaria, ad Dominum orationem dominicam, Pater noster.

    Filii hujus seculi, etc. Lucas, xvi. CHRISTUS hac clausula socordiam suorum taxavit; non aliorum fraudulentiam probavit. Neque rem ita habere laetabatur, sed conquerebatur potius: ut multa pronunciantur a multis, non quia ita esse debeant, sed quia ita esse soleant. Hoc maleCHRISTUM habebat, quod filii hujus seculi filiis lucis prudentia praestabant. Quod quidem ipsum verum fuit tamen aetateCHRISTI, et idem est nostra aetate non nisi verissimum.

    Quis tam caecutit ut hoc non clare videat, nisi si quis sit, qui inter filios seculi et filios lucis non probe discernat? Filii seculi prudentius concipiunt et generant, concepta et generata prudentius nutriunt et servant, quam filii lucis. Quod tam miserurn est dictu, quam absurdum auditu.

    Verum cum filios seculi auditis, seculum pro patre intelligite. Est enim seculum velut pater multorum liberorum, non prima quidem creatione et opere, sed imitatione et amore. At neque pater est solum, sed et alterius patris filius. Quod si patrem illius noris, illico noris ejusdem et liberos. Non enim potest non habere liberos diabolicos, quod parentis loco ipsissimum habet diabolum.

    Diabolus enim non modo parens, sed et princeps seculi hujus, hoc est, hominum secularium jam olim esse perhibetur: ut vel idem sit, vel non longe diversum, vel filios seculi re1 filios diaboli pronunciare, juxta illud\parCHRISTI ad Judaeos, Vos ex patre diabolo estis; cum et filios seculi\parCHRISTUS dubio procul alloqueretur. Jam vero diabolus cum sit et auctor et rector tenebrarum harum, in quibus obambulant vel oberrant potius hujus seculi filii, hi lucem et filios ejus odio inexplicabili necesse est prosequantur. Et hinc est, quod filii lucis nunquam aut perraro hic in hoc seculo persequutione careant a filiis hujus seculi, hoc est, diaboli, illis intentata. Et prudentiores esse hos ad laedendum, quam illos ad defendendum, nemo non clarissime perspicit.

    Colligite igitur, fratres, ingenium et studium liberorum ex ingenio et studio parentum. Cognoscitis proverbium esse, et idem celeberrimum: Mali corvi malum ovum. Quare non possunt filii seculi non esse mali, qui tam malum patrem, nempe seculum, tam malum avum, nempe diabolum, dignoscuntur habere, Habent enim generis sui primarium auctorem serpentem illum callidissimum diabolum, monstrum omnium monstrorum monstrosissimum; nescio quid, sed quasi quiddam totran ex odio Dei, ex diffidentia in Deum, ex mendaciis, dolis, perjuriis, discordiis, homicidiis, atque (ut uno verbo dicam) ex omni nequitiarum genere concretum, coalitum diabolum. Quid ego diaboli ingenium sigillatim describere conor? Cum id nulla ratio, nulla vis mentis humanae complecti possit. Hoc tantum crasse et in summa dicere possum, quod nos omnes cum nostro magno malo experimur esse verum, nempe diabolum omnium vitiorum sentinam foetidissimam esse, omnium malorum cloacam sordidissimam esse; neque dissimile quiddam esse hoc sedum, tali patre dignissimum filium.

    Hic igitur diabolus cum ejusmodi fuerit (ut nunqnam poterit esse sui dissimilis), en! ex Invidia, carissima amica, veluti hoc seculum suscepit.

    Susceptum Discordiae alendum tradidit. Quod quidem seculum cum in virilem aetatem adolevisset, velut ex variis concubinis prolem aggeneravit longe numerosissimam. Et adeo foecundus pater evaserat, et tot ex Superbia, Gula, Avaritia, Luxuria, Astutia filios procreaverat, ut jam fete nullum sit videre hujus orbis angulum, nec ullum sit reperire vitro genus, in quo liberos illius non reperias quam plurimos: in aula, in cuculla, in claustro, in rocheto denique quamlibet candido, et ubi non? quamquam non illico filii hujus seculi suni omnes, qui seculares et laici vulgo consuevere dici; neque protinus filii lucis suni omnes, qui spirituales et ex clero obtinuere appellari. Sed ut inter laicos est invenire filios lucis, ita et ex clero est reperire filios hujus seculi: quantumvis sacrosanctum illud nobis ipsis arrogamus, et nobis solis dici contendimus, Vos estis lux mundi, peculiumCHRISTI, regale sacerdotium, gens sancta, et ejusmodi quid non? quia nusquam suos liberos non generat seculum. Inter laicos non cessat seculum efficere, ut qui seculares dicuntur, seculares eitam sint, et secularibus desideriis praecipites rapiantur; ut sic mores cum nomine a patre contrahere videantur.

    In clero etiam movit sedum ex spiritualibus seculares componere, et ibi quoque, ibi filios hujus seculi bene multos efformare, ubi nomen seculi mira sanctitatis specie, et artificioso religionis fuco, multo maxime nituntur tegere et dissimulare: quasi vero sui parentis liberos jam pudeat, qui patrem tamen suum, hoc est, seculum et verbis et signis externis execrari et abominari videantur. At corde et opere amplectuntur, et exosculantur egregie, et tota pene vita agnoscunt verissime: adeo ut ipsos (quos vocant) seculares omni jam secularitatis genere longe superent et vincant. Tam officiose et per omnia pattern sequitur, adjuvante quidem avo, sua proles.

    Hi sunt demum sanctuli nostri, qui seculo se mortuos profitentur; cum nulli uspiam magis vivant seculo, quam illorum aliqui, ne dicam multi. Sed sint hi quantumvis volant professione et nomenclatura ab hoc seculo longissimi et alienissimi, ut nihil commercii, nihil cognationis aut affinitatis, nihil commune cum illo videantur habere: at vita et factis tamen palam faciunt, et sese produnt, non spurios, sed cum primis germanos esse hujus seculi filios; quippe quos seculum ex carissima sua velut uxore hypocrisi olim suscepit, susceptos educavit, educatos jam multiplicavit plus satis: plus satis, etiam si per divos omnes et divas dejerent, se neutrum parentem, nec seculum nec hypocrisim, novisse; ut omnia simulare et dissimulare optime norunt, id quod a parentibus suis commodissime addiscere poterant.

    Verum haec ego non de omnibus loquor religiosis, sed de his, quos hoc seculum vel in media religione habet sibi religatissimos et devotissimos: hoc est, de multis, et plus satis multis; nam in omni hominum ordine vereor ne bona pars sint inordinati et filii hujus seculi. Et istiusmodi filii quibusdam ingrati porerant videri, quod parentes suos verbis et reliquo praetextu non melius agnoscunt et recognoscunt, sed renuntiant potius et rejiciunt, quasi cane pejus et angue eos odissent. Sed sic sunt demum parentibus gratissimi, utpoto illis ipsis quam simillimi; ita vultu et moribus cos referentes, ut jam reflorescere in his illi videantur: cum aliud in lingua editum, aliud in pectore clausum habeant: cum Curios simulent, et Bacchanalia vivant : cum parentes sic imitentur denique, ut odisse nihilominus videantur. Sic morigeri liberi instituta parentum imbibere.

    Neque hi demum sunt solitarii, quantumvis religiosi, quantumvis monachi.

    Sed dixeris, Monachum esse idem est quod solitariurn esse. Demus. Isti tamen sic sunt monachi, quod non solitarii, sed frequenti fraternitate undique stipati et associati. Et miror ego, si fratres non habeant inter eos, qui episcopi et praelati dicuntur, ut non paucos, ita longe germanissimos.

    Sed quoniam de singulis disserere non suppeter tempus, dum praelatos dicimus, episcopos, abbates, priores, archidiaconos, decanos, et id genus alios intelligimus: qui huc in praesentiarum convocantur (uti video), ut non nisi de rebus publicis ,ad gloriam Christi et populi Anglicani commodum spectantibus consultent et confabulentur. Quod utinam tam sedulo faciant, quam facere merito debeant! Ceterum periculum est, ne ex horum numero, ut lux suis liberis non careat, ita et seculum suos habeat: inter quos (ego scio)haudquaquam conveniet, quantumlibet in uno et eodem congregentur loco. Attamen inter filios seculi et filios lucis haudquaquam conveniet (quod scio), dum animos habent tam dissimiles, et studia tam contraria, judicia denique penitus diversa. Quod si filii hujus seculi vel plures sint futuri, vel prudentiores in hac congregatione, quam filii lucis; quorsum tum (quaeso) attinebat convenisse? An non satius fuerat minime convocatos fuisse? Nam filii hujus seculi, ut sunt mali, ita generant male; et tamen fere fit, ut sint vel plures ubique, vel certe prudentiores, quam filii lucis in generatione sua. Et nunc loquor de generatione qua generant, non de generatione qua generantur: quandoquidem, quomodo filii lucis per ostium, filii vero hujus seculi aliunde generantur et intrant, perlongum fuerit pertractate.

    Quanquam non omnes (opinor) vos univoca generatione estis generati, nec una ratione in tam illustri loco estis constituti. Hoc unum faxit Deus, ne seculariter generati seculariter generetis! Et nunc ego nihil moror, quomodocunque sitis generati, quacunque ratione sitis promoti; modo pium sit ac commodum, quicquid in hac consultatione vestra sitis facturi et generaturi.

    Quicquid id sit futurum, exitus convocationis vestrae probabit, fructus et finis generationis vestrae declarabit. Nam hactenus per totos jam septem annos, et amplius, quid (quaeso) generastis? Quid produxistis? Quid peperistis? Quid edidistis in hac celebri congregatione vestra? Quid, inquam, quo aut populus Anglicanus fuerit vol pilo melior, aut vos ipsi vol erga Deum aliquo modo acceptiores, vol erga populum vobis concreditum exoneratiores? Nam quod populus plus solito eruditior et doctior interim evaserit, utri tribuendum? vestrae industrial, an providentiae potius divinae et regiae? vobis, an regi potius tribuendum? Utrum prius vos regem, an rex vos potius ad frequentlores conclones habendas literis excitavit? An obscurum jam sit, quanta violentia et vos et parochi vestri huc adducti sitis, ut libri non a vobis, sed a profanis et laicis hominibus elucubrati passim venderentur, et legerentur in commodum populi? Audacior sum, sed Latine loquor, non Anglice; clero, non populo; praesentibus, non absentibus; benevolo animo loquor quicquid loquor, testor Deum qui novit cor meum et me loqui compellit. Quid ergo (per immortalem Deum) vos tanti patres, tam multi, tam longo tempore, tam saepe in uno loco congregati, emachinati estis, si tuleritis duo facinora? Alterum, quo hominem mortuum, quod audivi, combussistis; alterum quo hominem vivum, quod sensi, comburere voluistis: illum, nescio quomodo, vestris commodis in suo testamento, quod audivi, contrarium; hominem, ut audio, bonae vitae, et alum viveret bonorum operum plenissimum, utpote clero juxta ac populo beneficum: hunt veto, do vobis sane nunquam male meritum, tantummodo quia articulis quibusdam, quorum aliqui contra supremitatem regiam erant concinnati, nolebat subscribere. Tollite haec praeclara facinora; et mihi sit hactenus incognitum, quid tam diu enixi et emoliti estis: nisi quod jam occurit memoriae, contra dominum Erasmum aliquid attentatum, etsi in lucem non editum.

    Saepe antehac a vobis consultum: sed quid tandem actum? Saepe deliberatum; sed quid editum, quoCHRISTUS gloriosior, populusCHRISTI sanctior sit redditus? Appello conscientias vestras. Cur sic? Cur sic? An quia non fuere inter vos filii lucis, hoc est filii Dei, qui, contempto seculo, Deo studerent, et quod Dei gloriam referret in lucem ederent, et ita se filios lucis esse commonstrarent? Non opinor, non equidem opinor. Absit hoc a vobis, ut omnes praetextu lucis congregati filii fueritis seculi! Cur tum demum? Cur tum? Forsitan, quia filii hujus seculi vel plures erant (ut fit) in hoc concilio vestro, vel certe prudentiores quam filii lucis in generatione sua. Quo fieri poterat, ut illi ad generandum male, quam hi ad generandum bene, evaderent potentiores.

    Siquidem filii lucis prudentiam quidem habent, sed serpentinam, et cum simplicitate columbina conjunctam, non nisi simpliciter, fideliter, ac plane generantes et agentes omnia; eoque faciliores impeditu in generatione sua, et injuriis capessendis opportuniores. At filii hujus seculi secularem prudentiam, vulpinam astutiam, leoninam ferociam, et potentiam nocendi denique plusquam aspideam aut basiliscariam habent, fraudulenter et insidianter generant et agunt universa: qui tanquam Nembrothi quidam, ac venatores coram Domino robustissimi, cum sint omni simulatione et dissimulatione plenissimi, filiis lucis imponunt et impedimento sunt quam facillime. Qui enim venantur, non palam incedunt, sed clanculum agunt, ac insidiis (ut nostis) utuntur, et crebra frequentique venatione indies callidiores efficiuntur. Sunt enim filii hujus seculi veluti venatores insidiarii.

    Hi immerito filii lucis dici volunt, cum tantopere lucem oderint, et opera tenebrarum tanta sedulitate generare studuerint: qui si filii lucis essent, tenebras utique non amarent. Neque mirum est, quod altos in tam densis tenebris detinere satagunt, cum sint ipsi toti tam tenebricosi, et caligine tantum non tartarea undique circumfusi.

    Quocirca pulcherrimum fuerit in omni hominum ordine, maxime in praelatorum ordine, inter filios lucis et filios seculi discriminare; quia ingens impostura suboritur, quando alteri pro alteris indiscriminatim capi permittuntur. Ingens (inquam) impostura passim grassatur, quando qui lux mundi vulgo habentur, solem et lucem mundo tollere nituntur. Sed horum diversitatem ex diversitate cum animorum, tum armorum dignoscere licet: cum filii lucis sic sint animis affecti, ut adversariorum salutem, vel cum sui commodi jactura, interdum et vitae discrimine quaerant; filii hujus seculi contra tales mentes deprehenduntur habere, ut sanguinem benefactorum prius sitiant, quam ullius rei secularis jacturam faciant.

    Arma filiorum lucis sunt, primum, verbum Dei, quod nunquam non promevent, et divulgant quantum possunt, ut fructum ferat: deinde, patientia et oratio, quibus in omnibus angustiis nixi confortantur a Domino.

    Cetera Deo committunt, cui et omnem vindictam relinquunt. Arma vero filiorum hujus seculi sunt, nunc fraudes et doli, nunc mendacia et nummi.

    Illis sua commenta aggenerant: his generata, quamlibet absurda, stabiliunt et confirmant. Quod si qui resistant, hos iisdem armis et instrumentis trucidandos procurant. SicCHRISTUM, lucem ipsam, emerunt ad mortem, et post mortem obscurarunt redivivum. Sic filios lucis emunt et obscurant quotidie, et obscurabunt continue usque ad consummationem seculi; ut nunquam non sit verum, quod olim dicebatCHRISTUS, nempe, filios hujus seculi, etc.

    Filii seculi vividam fidem inCHRISTUM extenuant, alienam et suam erigunt: filii lucis contra. Filii seculi opera a Deo praeparata faciunt minimi; traditionaria vero opera et sua faciunt maximi: filii lucis contra. Filii seculi, si quando quaestum in rebus vident, quamlibet frivolis, si non etiam interdum perniciosis, illas praedicant, si quando praedicant: illas dentibus et unguibus defensant, illarum abusum quantumvis intolerabilem aegre improbant, ne improbando abusum quaestum amittant. Filii lucis contra.

    Res omnes suo ordine digerunt: necessarias, Christianas, et a Deo praeceptas erigunt et extollunt: voluntarias, humanas, et commentitias dejiciunt, et in suum locum redigunt. Abusus rerum omnium vehementer redarguunt. Et tamen sic ista fiunt utrinque, et sic isti generant utrique ut filii hujus seculi, etc., ut fraudes et doli, mendacia et nummi videantur praevalere: ut nunc nihil dicam, quomodo opima convivia sunt filiis hujus seculi ad sua negotia peragenda instrumenta cum primis efficacia.

    Neque solum filii hujus seculi sunt filiis lucis prudentiores, sed et inter hujus seculi filiis fuere alii aliis prudentiores in generatione sua: quia etsi eadem fuerit (quod ad finem attinet) omnium hujus seculi filiorum generario, tamen in hac ipsa generatione alii aliis prudentius generavere.

    Nam Romae quid a centesimo quoque anno in centesimum quemque annum a filiis hujus seculi generatum est, et quam prudenter generatum, apud suggestum Paulinum in exordio ultimi parliamenti poteratis audire; quomodo alii canonizationes, alii exspectationes, alii pluralitates et uniones, alii totas quotas et dispensationes, alii indulgentias, et has mira varietate splendidas, nunc stationarias, nunc jubilarias, nunc pocularias, nunc manuarias, pedarias, et oscularias; alii alias denique hoc genus foeturas ge nerarunt, et prudenter quidem per omnia omnes: adeo sane prudenter, ut sua prudentia toturn pene mundum stultificare valerent.

    Ceterum qui purgatorium illud nostrum antiquum et lucrosum generarunt; illud a Franciscana cuculla mortuo cadaveri circumjecta quoad quartam partem mitigandum; illud non nisi a prudentissimo domino papa, vol quoties libuerit, in totum spoliandum; illud more solito satisfactorium, missaticum, et scalarium: qui hoc (inquam)purgatorium tam prudenter generarunt, fuere illi, mea quidem opinione, in generatione sua longe omnium prudentissimi: quibus, sive filii lucis, sive reliqui hujus seculi filii, comparati non nisi stultissimi in generando porerant videri. Lepidissimum sane commentum, et a prima illius generatione commentatoribus ejusdem tam quaestuarium, ut parum absit quin ausim affirmare, nullum hactenus fuisse in toto terrarum orbe imperatorem, qui uberiorem ex vivorum vectigalibus proventum collegerit unquam, quam illi verissimi hujus seculi filii ex mortuorum tributis et donariis hoc commento sibi corrasere.

    Quod si jam in Anglia adhuc sunt reliqui hujus seculi filii, qui hoc seculi suavium, nempe purgatorium, non minus prudenter continuare, quam olim Roma generare noverint; quis tuum insimulaverit Christum falsitatis, quin, ut hactenus fuerit verum, ita semper futurum, quod filii hujus seculi sint non solum ad generandum, sed etiam ad fulciendum et continuandum generatum, quam filii lucis longe prudentiores?

    Nescio quid sit, sod aliquid sibi vult, quod tam aegre vident aliqui hujus monstri abusum quamlibet horrendum; quasi nullus sit, vel esse poterit illius abusus: et rem andquam videri volunt vehementer amare, qui nomen antiquum tam ardenter satagunt instaurare. Non pili faciunt nomen, nisi ob rem. Non enim ignorant (ut sunt callidi) rem commode et opportune sequuturam suum nomen.

    Hinc jactant aliqui inventum ab illis purgatorium, vel invitis omnibus. Ego nescio quid sit inventum. Ut pro mortuis oretur non est inventum, quia non erat amissum. Quomodo potest esso inventum quod non est perditum? O acutissimos rerum inventores, qui rem nondum perditam (st diis placet)inveniunt! Nam liberationem illam suam cucullariam, solutionem illam suam scalariam, et spoliationem illam suam papariam, et reliqua sua figmentaria, non possunt invenire. Haec sic sunt perdita (quod et illi fatentur) ut, quantumvis anxie quaesita, at nunquam erunt inventa: nisi forte haec omnia cum suo nomino reditura bene sperant ut nummos colligant, et denuo decipiant; et ita in omni regno suum quoddam regnum consolident. Ceterum quo hoc jurgii inter filios seculi et filios lucis evadet, hoc ille novit, qui et filios lucis et filios seculi aliquando judicabit.

    Et jam, ut multis aliis praetermissis ad finem acceleremus: Vos agite, quaeso, fratres et patres, per Deum immortalem, agite, et posteaquam convenimus, aliquid congregati nunc agamus, quo filios lucis esso nos commonstremus; ne qui filii hujus seculi hactenus fuimus visi, filii hujus seculi pergamus perpetuo videri. Omnes praelatos nos vocant: ergo ita nos geramus, posteaquam convenimus, ut qui praelati sumus honore et dignitate, praelati etiam simus sanctimonia, benevolentia, diligentia, sinceritate. Omnes huc convenisse nos cognoscunt, et fructum conventus nostri quam avidissime anhelant et exspectant. Qualis est futura nostra generatio, talis est futura et nostra ab illis nominatio: ut jam sit penes nos, vel filios lucis vel filios seculi ab illis perpetuo appellari.

    Igitur levate capita vestra, fratres, et oculis collustrate ac dispicite, et quid sit demure in ecclesia Anglicana reformandum considerate. An vobis difficile fuerit quam plurimos rerum abusus in clero, et item in populo videre? Quid in Arcubus conspicitis? Nihilne corrigendum? Quid ibidem faciunt? Expediuntne negotia populi, an impediunt? Peccatane semper corrigunt, an alibi correeta interdum defendunt? Quot ibi judicia, citra munera, opportune et in tempore (ut ferunt) clausa? Aut si omnia ibidem recte, quid in consistoriis pontificiis? Punitionesne legitimas, an redemptiones pecuniarias est saepius videre? Quid do ceremoniis Anglicanis sentitis? saepe cum non mediocri offendiculo contemptis, saepius tanta superstitione vitiatis, depravatis, et veluti obductis, ut fere dubites an eas aliquas sic perdurare an penitus e medio tolli utilins fuerit.

    Nonne de nummo, de superstitione, de aestimatione conquesti sunt antehac majores vestri?

    Ecquid in feriis nostris et diebus festis conspicamini? Quorum nisi pauci primitus pietatis gratia instituti erant: exinde in quibusdam locis neque finis neque modus instituendi: quasi hoc unum fuerit Deum colere, nimirum ut ab operibus vacaretur. Et tamen quid populus in his? Pietati an impietati potius vacant? Ecquid vos videtis, fratres? At videt Deus, si vos non videtis. Deus videt totos pene dies in ebrietate, comessatione, contentione, aemulatione, chorea, alea, otto, gula, miserabiliter consumptos esse. Haec videt ille et minatur, qui nec fallitur videndo, nec fallit minando. At sic diabolo servitur, non Deo; etsi praetexitur Deus. Imo plus uno die festo quam profestis multis servitur diabolo. Ut nihil sint haec: at quem non piget videre, et valde piget videre, in tam multis diebus proceres et divites in deliciis defluere, et tam variis deliciis diffluerre; operarios vero et pauperes victum uxoribus et liberis perquam necessarium nec paratum interim habere, nec per festivitatem dierum nostrorum posse parare; nisi citari velint, et ab officialibus nostris compellari? Nonne bonorum praelatorum fuerit de his consultare, et consultando his morbis mederi? Vos videritis, fratres met, vos tandem aliquando videritis.

    Quid tandem de imaginibus istis, in fanta celebritate praeter ceteras habitis, et tanta corporum nostrorum lassitudine aditis ac frequentaris; tam sumptuose denique et fiducialiter inquisitis ac visitatis; de famosis istis, nobilibus, et notoriis imaginibus, quarum extant undique in Anglia multae et diversae, quid opinamini? Sic dispescere et discriminare imagines, pro usu an pro abusu imaginum habetis?

    Imo cur tu sic interrogas, et interrogando bonae devotioni bonae plebis male obstas? An non bene fiunt omnia, quae bona intentione sunt facta, modo nobis commoda et lucrosa? Sane sic et sentit et loquitur avaritia.

    An non dignius fuerit, fratres, aluquid ejusmodi lucri (si non etiam universum) nobis decidere, quam ad tantam impietatem pro lucro connivere, et tamdiu connivere; si modo impietas est, et impietas vobis visa est? Aliud est meras imagines tam saepe adire, tam anxie quaerere; aliud sanctorum reliquias interdum visere. Et tamen, ut ibi multum impietatis, ita hic aliquid superstitionis potest latere, dummodo ossa porcorum forsan pro reliquiis sanctorum aliquoties visantur, pene dixerim, in Anglia.

    Ergo caecitas est nimis quam crassa, et tenebrae sunt plus quam palpabiles, dum haec sic praedicantur a quibusdam, et sic praedicantur fieri; quasi non poterant male fieri, quae nihilominus sunt ejusmodi ut nec a Deo nec ab hominibus praecipiantur fieri. Imo ab hominibus praecipiuntur potius, vol prorsus non fieri, vol certe segnius et rarius fieri, cum sic a majoribus nostris sit constitutum, videlicet: “Praecipimus ut sacerdotes saepe moveant populum, maxime mulieres, no faciant vota, nisi cum deliberatione, do consensu virorum, do consilio sacerdotum denique.”

    Sic olim constituit ecclesia Anglicana. Quid (quaeso) videbant, qui sic constituebant? Intolerabilem imaginum abusum videbant: periculosam ad imagines peregrinationem videbant: superstitiosam imaginum discriminationem videbant. Certe aliquid videbant. Et talis est constitutio quae tales peregrinationes fere aboleat; utpoto quae sic abusum tollat, ut usum vel nullum vel perrarum relinquat.

    Nam qui vota ad peregrinandum restringunt, etiam et ipsam peregrinationem restringunt; cum fere sit ut non peregrinentur nisi votarii, et qui voto so astringunt ad peregrinandum. Et quando (quaeso) peregrinaretur uxor, si non nisi seipsa secum bene deliberante, prudenti viro consentiente, perdocto sacerdote consulente denique peregrinaretur; hoc est, ad famosam aliquam imaginem peregre profiseisceretur? Nam hoc est fere apud Anglicanum vulgus peregrinari, nimirum ad mortuam aliquam et notoriam imaginem peregre, hoc est procul e domo, proficisci. Jam si sic majores vestri constituere, nec aliquid constituendo sunt assequuti; sed abusus, ut videri licet, non obstante constitutione, indies magis a¢ magis accrevere: quid restat vobis agendum, fratres et patres, si modo certum est vobis aliquid agere, nisi vel fallaces illas at praestigiosas imagines e medio tollere; vel si aliunde neveritis abusum amovere, illam rationem indicare; si modo visum est abusum amovere?

    Et jucundum fuerit, serium majorum vestrorum animum et desiderium in constitutione sua animadvertere, quando “praecipimus” inquiunt; non consulimus, sed praecipimus. Quomodo nos ad tam salutiferum ecclesiae Anglicanae praeceptum tam diu friguimus, cum quaedam lucrosa interim nec praecepta nec consulta tantopere coluerimus; quasi abusum rerum perseverare, quam luerum cum abusu amittere mallemus?

    Ut nihil nunc do nocturnis illis bacchanalibus disseram; ut nihil de praescriptis ac praestitutis miraculis, tam festiviter in occidente celebratis nunc dicam; audivistis, opinor, de Blesiano corde apud Malborne, et Algarianis ossibus alibi, quomodo et quamdiu lusum et delusum fuerit; vereor ne in multarum animarum dispendium: ut facillimum fuerit hinc conjicere, ejusmodi praestigiosis imposturis hoc regnum passim scatere.

    Neque tamen aliquid remedii est tam longo tempore a vobis excogitatum et constitutum. Sed misellus populus falsaria miracula pro veris continuo suscipere, et omnigena superstitione securus jacere permittitur. Deus misereatur nostri, etc.

    Postremo, de matrimonio quid? Omnia bene? Do baptismo quid? Semper Latine, an Anglice potius (ut populus quid geratur intelligat) ministrandum?

    Quid tum de missalibus sacerdotibus, et missis ipsis? Quid dicitis? An sic omnia vacant abusu, ut nihil in his castigandum videaris? At majores vestri videbant, qui contra venalitatem missarum sub poena suspensionis constituebant, ne tricennalia aut annalia (sic enim vocant) more solito forent pro pretio celebrata. Quid videbant, qui sic constituebant? Quales sacerdotes, quales missationes videbant? Sed quorsum tandem evasit constitutio? Deus misereatur nostri!

    Si nihil est emendandum in communi, saltem emendemus nos ipsos singuli.

    Quod si videmur nec in communi nec singuli emendatione egere; euge, domini mei, euge! saltem de nummis congerendis aliquandiu disseramus, et suaviter inter nos invicem conferamus, et postea quales huc accessimus tales domum redeamus: hoc est, filii hujus seculi et undequaque mundani.

    Et dum sumus in mundo, vivamus corde jucundo; quia post hanc vitam nihil jucunditatis est nobis sperandum, si nihil est nunc in nobis emendandum. Sed dicamus, non cum divo Petre, quod “rerum omnium finis appropinquat;” hoc triste: sed cum servo male, quod “cunctatur dominus meus venire;” illud suave: “percutiamus conserves, cum ebriis edamus et bibamus.” Siquidem quoties abusus rerum non auferimus, toties conservos pereutimus. Quoties populo re rum pabulum non adhibemus, toties conserves percutimus. Quoties in superstitione petite sinimus, tories conserves percutimus. Breviter, quoties caeci caecos ducimus, toties con serves percutimus, et magna percussione percutimus. Quando vero deliciose ac otiose vivimus, tunc cum ebriis dimus et bibimus.

    Sed veniet Dominus, veniet, et non tardabit. In die quo non exspectamus veniet; et hora qua ignoramus veniet, et nos dissecabit: partem nostram cum hypocritis ponet. Ibi nos collocabit denique, ubi fletus erit, fratres mei; ubi stridor dentium erit, fratres mei. Et hic esto (si vultis) hujus nostrae tragoediae finis. Hae sunt deliciae deliciosis hujus seculi filiis praeparatae: hoc sunt placentae secularibus praelatis destinatae — fletus et stridor dentium! Ecquid illic jucunditatis, ubi fletus, stridor dentium commixtus?

    Hic ridemus, ibi flebimus. Hic dentibus deliciamur, et lautitias rodimus; ibi dentibus dilacerabimur et stridebimus. Quorsum nunc prudentia excelluimus? Quid tandem generavimus?

    Videtis supplicium, si pertinetis ad seculum. Si non vultis tam graviter affligi, cavete ne sitis filii hujus seculi. Si non vultis esse filii hujus seculi, nolite rebus secularibus affici; nolite secularibus rebus inniti. Summa summarum: Si non vultis aeternaliter perire, nolite seculariter vivere.

    Sed agite, fratres mei, agite, et iterum atque iterum dico, agite. Quaestus vestri studium amittite; gloriae et heroCHRISTI studete. In consultationibus vestris quaeCHRISTI sunt quaerite; et quod Christo complaceat, aliquid tandem generate. Christi gregem diligenter pascite; divinum verbum sinceriter praedicate: lucem amate; in luce ambulate; et sic filii lucis estote in hoc seculo, ut in futuro fulgeatis lucidi ut sol, cum Patre et Filio et Spiritu Sancto. Cui honor et gloria! Amen. Impressum in suburbio Londinensi, vulgo dicto Southvvarke, per me Jacobum Nicolai.

    Pro Johanne Gough, bibliopola.

    Cum privelegio Regali.

    HUGO LATIMERUS IN SACRA THEOLOGIA BACC. IN UNIVERSITATE CANTAB. CORAM CANT. ARCHIEPISCOPO, JOHAN. LOND. EPISCOPO, RELIQUAQUE CONCIONE APUD WESTMONAST. VOCATUS, CONFESSUS EST, ET RECOGNOVIT FIDEM SUAM SIC SENTIENDO, UT SEQUITUR IN HIS ARTICULIS 21 DIE MARTII. ANNO 1531. [Foxe, Acts and Mon. p. 1334, edit. 1563. ] 1.SENTIO purgatorium esse pro animabus defunctorum purgandis post hanc vitam. 2. Sentio quod animae in purgatorio juvantur missis, orationibus et cleemosynis superstitum. 3. Senrio quod sancti apostoli et martyres Christi, a corporibus exuti, sint in coelis. 4. Sentio quod iidem sancti in coelis tanquam mediatores orant pro nobis. 5. Sentio quod iidem sancti in coelis a nobis honorandi sunt. 6. Sentio quod conducit Christianis sanctos invocare, ut ipsi pro nobis ut mediatores Deum deprecentur. 7. Senrio quod peregrinationes et oblationes possunt pie et meritorie fieri apud sepulcra et reliquias sanctorum. 8. Sentio quod qui voverunt castitatem perpetuam, non possunt ducere uxores, nec votum solvere, sine dispensatione pontificis summi. 9. Sentio quod claves ligandi et solvendi traditae Petro perseverant in successoribus ejus pontificibus, etiamsi male vivant, nec ullo modo nec unquam laicis commissae sunt. 10. Sentio quod homines par jejunia, orationes, et alia pietatis opera mereri possunt a Deo. 11. Sentio quod prohibiti ab episcopis tanquam suspecti cessare debent a praedicatione, donec se apud eosdem vel superiorem legitime purgaverint, fuerintque restituti. 12. Senrio quod jejunium quadragesimale et alia jejunia a canonibus indicta, et Christianorum moribus recepta, sunt (nisi necessitas exigat) servanda. 13. Sentio quod Deus in quolibet septem sacramentorum, meritis passionis Christi, confert gratiam rite recipienti. 14. Sentio quod consecrationes, sanctificationes, benedictiones, usu Christianorum in ecclesia receptae, laudabiles sunt et utiles. 15. Sentio quod laudabile est et utile, ut venerabiles imagines crucifixi et sanctorum statuantur in ecclesiis, in me moriam, honorem, et venerationem Jesu Christi et sanctorum ejus. 16. Sentio quod laudabile est et utile easdem imagines ornare, et coram eisdem lucernas ardentes statuere in honore eorundem sanctorum.

    EPISTOLA H. LATIMERUS AD DOCTOREM GREENE.

    QUANDO hesterno vesperi Kymboltoniam inde in patriam discessurus veneram, amplissime Pater, ex M. Thropo et allis haud vulgari fide hominibus, post mutuas salutationes et gratulationes, facile didici nihil posse hoc tempore M. Wynfyldo evenire jucundius quam in Luffvelli locum apud nos succedere, et quicquid ille habuerat muneris obtinere: non quod tantillo salario sit opus tam honorifico viro et rerum omnium affluentia tam insigniter locupletato, sed pro liberali sui animi generositate quam maxime cupit cum literaris viris et Musarum cultoribus familiaritatem contrahere. Et haec res tam serio agitur, et tam grato atque adeo tam ardenti petitur animo, ut quum nihil praeter fidem antea venerando Moro datam causari supererat nobis, exoratur jam Morus, sed regia id quidem (ut fertur) intercessione, ut Wynfyldo cedat, liceatque nobis citra omnem ignominiae notam Wynfyldi votis obsecundare. Certumque est cum heic quoquoversum amicos singulari humanitate conciliare, et conciliatos beneficiis devincire, denique omnibus benefacere. Tua ergo prudentia viderit. Ex to uno vel maxime pendet totius rei summa, et Academiae commodum, decus, ornamentum. Thropus nobis unus admiratissimus, et amantissimus semper tui, hanc concessionem nostrae reipublicae tam commodum fore existimat ut nihil magis. Nam, ut de Wynfyldo perstringam, cui (quaeso) vel major his diebus apud regem fides, vel promptior alloquendi eundem pro suis voluntas, quam uni Wynfyldo? Aut quis ex profanis proceribus literarum observantior? At ego videbor fortasse officiosior quam prudentior, quod tam audacter ad tuam dominationem scribo. Sed Thropus impulit, studium, pietas, observantia in nostram rempublicam impulit. Parce erranti et bene volenti.

    Valeat tua dignitas. Has scripsi intempesta nocte, post pluvios equatorios, et cum eram ardore solis in ciborum fumis et reliqua ingurgitatione veluti suffocatus, et mentis impos. Ex Kymboltonia postridie Edvardi.

    H.LATIMERUS.

    Reverendo Doctori Greene, Gymnasiarchae.

    EPISTOLA SUMMA LITERARUM LATIMERI REDMANNO. [E Foxii Act. et Mon. p. 1308, edit. 1563.]\parSUFFICIT mihi, venerande Redmanne, quod oves Christi non nisi vocem Christi audiunt; et vos non habetis adversum me ullam vocem Christi, et ego habeo cor cuivis voci Christi parere paratum. Valeto, et nolito me tuis literis amplius a colloquio Dei mei turbare.

    EPISTOLA HUGO LATIMERUS AD DOCTOREM SHERWOOD. [Fox. Act. et Mon. p. 1318, edit. 1563.]\parSALUTEM plurimam. — Non equidem sum ego vel adeo ferox (quod sciam), vir item eximie, ut ab homine christiano christiane admoneri moleste feram; vel adeo insensatus et a communi sensu alienus (ni fallor), ut me prius suggillatum fuisse abs to, et inter pocula, neque semel suggillatum, quam admonitum, imo nec admonitum tandem, sed acerrime potius redargutum, sed convitiis et mendaciis male habitum potius, sed calumniis inique affectum potius, sed falso condemnatum potius, constanter probem. Quod si tuis hisce literis pro illarum jure et mei animi ductu ego jam responderem, — Sed cohibeo me, ne dum conor tuo morbo mederi, bilem tibi moveam, homini vel citra stimulum, ut prae se ferunt literae, plus quam oportet bilioso. Imo det utrique Deus, quod ipse utrique norit commodo fore, et mihi videlicet vel in mediis calumniis patientiam christiano homine dignam, et tibi judicium aliquando tam rectum, quam nunc habes zelum tuopte marte bene fervidum. Conducibilius, opinor, fuerit sic orare, quam ejusmodi criminationi apologiam parare, quum et ego jam negotiosior sum pro concione milli perendie dicenda, quam ut commode possim respondere, et mendaciora sint tua omnia, quam ut jure debeam ea confutare. Sed ut paucis tamen multis, si fieri possit, satisfaciam, primum operae pretium fuerit in medium statuere et quid ego dixi, et quid tu ex dictis collegisti. Collegisti quidem multa, veluti sanguinem e silice collidendo excussurus. Sed sic est affectus, uti video, erga me tuus, quem ob rabiem ejusdem aegre nosti dissimulare.

    Esto, dixerim ego omnes papas, omnes episcopos, vicarios, rectoresque omnes, per ostium non intrantes, sed ascendentes aliunde, fures et latrones esse. Dum sic dixi, ex introitu et ascensu, non ex personis et titulis, cum Christo sum rem metitus. Hinc tu tua Minerva colligis, omnes papas, omnes episcopos, vicarios rectoresque omnes, simpliciter fures esse, saltem sic me dixisse. Num justa haec, mi frater, collectio? An non juste in to quadret illud Pauli ad Romanos? Sic aiunt nos dicere, sic male loquuntur de nobis, sed quorum damnatio justa est (inquit): et tamen justius videri possunt ex Paulo collegisse adversarii, quam tu ex me.

    Jam si idem Dei verbum nunc quod prius, neque minus Deo gratum acceptumque, quisquis interim minister verbi fuerit, nonne et eadem damnatio calumniatores ministri nunc manet quae olim? Longe interest, dicas, omnes per ostium non intrantes fures esse, et omnes simpliciter fures esse. Sed unde (quaeso), dum ego dico omnes per ostium non intrantes fures esse, videor tibi dicere omnes simpliciter fures esse? nisi forte plerique omnes videntur tibi aliunde ascendere, et non per ostium intrare?

    Quod si senseris, at nolito dicere, si sapis (sapis autem plurimum), quod sentis. Cum quanto enim id dixeris tuo periculo, ipse videris. Et nisi id senseris, cur, per Deum immortalem, ego non possum dicere omnes esse fures, qui per ostium non intrantes ascendunt aliunde, quibuscunque interim titulis splendescant, nisi videar tibi dicere statim omnes ad unum fures esse?

    Et tum quae to potius cepit dementia, dum sic colligis, ut plures fures quam pastores colligendo esse feceris? Nam, velis nolis, verum est quod ego dixi, nempe quotquot per ostium non intrant, sed aliunde ascendunt, fures et latrones esse, seu papae seu episcopi fuerint. Quare dum sic in ipso exorbitas limine, quorsum attinet reliqua examinare?

    Sed age, hoc tibi arridet plurimum, quod Pharisaei sunt tam tecte a Christo reprehensi, et non palam: quomodo tum non displicebit e regione tibi acerbissima illa simul et apertissima criminatio in os et coram turba illis objecta, ‘Vae vobis Seribae et Pharisaei hypocritae,’ ubi nominati taxantur?

    Sed Christus, inquis, Deus erat, pervicaciam cordis conspicatus: tu vero homo, patentium intuitor, non mentium rimator. Sum sane homo (uti dicts), id quod citra tuam operam jam olim habeo exploratum: homo (inquam) sum, non labem in alieno corde delitescentem, sed vitam omnibus patentem et expositam intuitus, adeoque ex fructibus cognoscens quos Christus admonuit ex fructibus cognoscendos, ipsum quorundam vivendi genus libenter damnans: denique, quod in sacris literis sacrisque interpretibus damnatum toties comperio, nihil id quidem moratus, quaecunque ipsum amplectuntur personae. Quod dum ego facio, neque cordium latebras ulterius penetro, nonne immerito abs to reprehendor? qui non homo mecum, sed plusquam homo es, dum met animi emphasim melius nosti per arrogantiam, quam egomet novi; utpote qui non sat habes quae dico novisse, sed quae sentio nondum dicta noveris, abditissima cordis mei penitissime rimatus, ne non scire in to ipsum competeret, quod in me torquere molitus es. Nimirum “noli ante tempus judicare, noli condemnare,” ut discas quam oportet mendacem non esse immemorem, ne proprio forsan gladio juguletur, et in foveam incidat ipse, quam struxerat alteri, Nam dum ego pronuntio fures esse, quotquot per ostium non intrantes ascendunt aliunde; tibi, non verba solum audienti sed et corculum meum contemplanti, omnes ad unum fures esse pronuntio, excepto meipso videlicet et aliis meae farinae hominibus, nescio (inquis) quos. Sed quis illam fecit exceptionem nisi tu, qui, cognoscens occulta cordium, sic (inquis) sensisse videris? Sed tibi sic sensisse videor, cui et dixisse videor, quod (ut liquidissime constat) neutiquam dixi. Sed tibi peculiare est alios a cordis intuitu prohibere, ut ipse intuearis solus, quicquid est in corde, acie videlicet tam perspicaci, ut videas in corde quod in corde nondum est natum.

    Id quod ibi facis quoque, dum quod ego de ecclesia recte dixi, tu tuo more calumniaris inique, quasi ego, quod ad usum clavium attinet, aequassem omnes cum Petro, cum ne unum quidem verbum de clavium potestate sit dictum, imo ne cogitatum quidem; neque Petri primatui derogatum, ut cujus nulla sit facta mentio. Sed tu, pro tuo candore, sic colligis, dum ego nil aliud quam admonui auditores ecclesiam Christi super petram, non super arenam fundatam; ne mortua fide plus satis haereant, tum perituri et portis inferorum foedissime cessuri, sed fidem operibus ostendant, tum demum vitam aeternam habituri.

    Quid ego minus quam omnes Christianos, ut ego sum, sacerdotes dixerim esse? Sed oculatissimi sunt invidi ad colligendum quod venantur. Nonne hic optimo jure cogor nonnihil christianae caritatis in tuo pectore desiderare, qui dum nescis confutare quod dico, miris modis mihi impingis quod possis confutare? Tu vero optime nosti quid sentit Lutherus de ecclesia. Et ego non gravabor subscribere quid sentit, post multos alios, Lyranus super 16:Matthai; ex quo “patet,” inquit, “quod ecclesia non consistit in hominibus, ratione potestatis vel dignitatis ecclesiasticae seu secularis, quia multi principes et summi pontifices, [et alii inferiores],” inquit, “inventi sunt apostatasse a fide: propter quod ecclesia consistit,” inquit, “in illis personis, in quibus est notitia vera et confessio fidel et veritatis.” Hic consensit et cum Hieronymo Chrysostomus: sic enim dicunt (nescio an applaudatur tibi quod dicunt, quippe qui in illis to prodis esse:) Qui promptiores sunt ad primatum Petri defensandum, etiam cum nihil sit opus, quam ad beatificam Petri confessionem germanis fructibus referendam. Sed tu mittis me ad Augustinum: bene liberalis consultor. Ego optem to eundem legere, si libeat, in Epist. Johannis tractatu tertio: videris enim in Augustinianis operibus non adeo exercitatus, cum de fidel justificatione tam argute philosopharis. Quocirca cuperem to in collectaneis Bedae exercitatiorem fore, cum tua ipsius collectanea Augustunum non spirent; ut jam non pluribus neque illius neque aliorum auctorum locis quaerendis to gravem.

    Sed illud non omittam tamen, etsi alio etiam me avocent negotia, “non allusisse videlicet Christum Pharisaeorum impietati, cum praecepta vocaret minima.” Sic enim tu audes dicere, quia aliam in Origene interpretationem legisti. Pulchre admodum objectum, quasi unus et idem scripturae locus non sit ab allis aliter fere expositus! Origenes de allusione non merainit, igitur nemo: qualis consecutio! Sed nihil, inquis, ibi Christo cum Pharisaeis.

    Et id quoque non minus pulchre abs to dictum; quasi non statim post subdeter Christus de Scribis et Pharisaeis mentionem, populum ab illorum justitia humanis, i.e. suis ipsorum, traditionibus stabilita revocans, “Nisi abundaverit justitia vestra,” inquiens, “plus quam Scribarum, etc.” At versabatur tum, inquis, Christus cum pauculis discipulis seorsum a turba: imo hoc apertissimum mendacium est, id quod verba Matthaei caput septimum claudentis luce clarius commonstrant; ut tolerabiliora sint mihi de me mendacia tua, qui audes de ipso Christo et ejus sermone mentiri. “Et factum est,” inquit, “ut cum finisset Jesus sermones hos, obstupuerunt turba super doctrina ejus.” Ecce autem, si Christus seorsum a turba sit locutus, quoraodo obstupuerunt super doctrina, quam (per to) non audiverant? Sed Lucas evangelists, sive de eodem sive de consimili Christi sermone locutus, testatur trubam audisse, capite septimo: “Cum consummasset Jesus sermones hos” (inquit) “audienti populo.” En, quo prolabitur praeceps judicium tuum invidia male deformatum! Scilicet tu ipse hic non toto erras coelo? Dignius videlicet, quia aliorum errores expisceris et notes, et ad palinodiam revoces. Tu tuo sensui hic non fidis?

    Medice, cura teipsum, et disce quid sit illud, “Hypocrits, cur vides festucam, etc.” Disce ex tuis trabibus alienis festucis parcere.

    Ego nihil dixi (testor Deum, non mentior), quod vel OEcolampadio, vel Luthero, vel Melancthoni acceptum referre debeam; et tamen tu, quae est tua caritas, non vereris id meo assuere capiti. Ego si feci istud, decidam merito ab inimicis meis inanis. Sed nescis tu quidem, opinor, cujus spiritus sis, dum mavis ministrum verbi impudentissimis mendaciis lacessere quam testimonium veritati perhibere: quod quantum sit piaculum in conspectu Dei, tu absque doctore non ignoras; in cumulum damnationis tuae, nisi resipiscas.

    Jama vero num ego vitupero, ut quis credat quemadmodum ecclesia credit?

    Non sane vitupero, nisi quod malevolentia erga me tua tam surdas reddidit aures tuas, ut ne audiens quidem audias quae dicuntur. Sed hoc vitupero, ut quis cui Christianorum suadeat (quemadmodum suadere solent pseudopraedicatores non pauci), sat per omnia esse credere quemadmodum ecclesia credit, et nescire interim quid aut quomodo credit ecclesia; et sic miserum populum ab ampliori Dei agnitione quaerenda dehortetur.

    Quod postremo mihi obtrudis, mendacium est, et illud plus quam dici possit inhumanum: neque eo mea verba sensu accipis, sensu quo sint a me dicta; ideoque (Hieronymo super 26:Matthaei teste) falsus testis corum Deo futurus. Lege locum, et relinque falsum testimonium. Ego dico Christianum, id est, baptismo in Christianorum numerum receptum, si professioni non respondeat, sed carnis desideriis sese dedat, non magis Christianum esse, quod ad consecutionem aeternae vitae spectat quae promittitur Christianis, quam Judaeum aut Turcam: imo illius quam hujus conditionem in illo die deteriorem fore, si verum tibi dixit, “Melius esse viam veritatis non agnoscere quam post agnitam, etc.” Et quibus dicit Christus, “Nunquam novi vos?” Nonne his qui, per nomen ejus prophetantes, virtutes non praestiterint? Fk5 Nonne negabit Christus nos ilium praenegantes coram hominibus? Non statuemur inter oves Christi a dextris, si non vitam Christo dignam retulerimus, professi Christum, sed professionem mala vita contaminantes. Sunt verius pseudoChristiani quam Christiani habendi: et ab Augustino et Christo vocantur Antichristi. Non nego quin obligatio manet; sed in majorem damnationem manet, si non satisfacit obligationi. Officium concionatoris est hortari auditores ut sic sint Christiani, ut, compatientes hic cum Christo, cum Christo conregnent in coelo, ut aliter Christianum esse non sit illis Christianum esse. Sic scriptural, sic interpretes scripturae loquuntur, ut verbis haeretica tibi videatur locutio. Sed avarus, fornicator, homicida, inquis, catholicus est et Christi servus. Tamen sic (animi gratia) tecum ludam. Fornicator per to est Christi servus, sed idem est peccati et diaboli servus; ergo idem potest duobus dominis servire, quod Christum latuit. Et si fides mortua efficit catholicum, et daemones pertinent ad ecclesiam catholicam, utpote qui juxta Jacobum credunt et contremiscunt. Fornicator (inquis) fidit Christo: spes non pudefacit; qui fidit Christo non peribit, sed habebit vitam aeternam. Neque me latet ad Galatas scripsisse Paulum fide aberrantes, ecclesiam tamen vocasse: sic idem ad Corinthios scribens eos in eodem capite nunc carnales appellat, nunc Dei templum; Corinthios nimirum intelligens, sed alios atque alios. Neque enim templum Dei erant qui carnales erant; quanquam nec me latet ecclesiam, i.e. multitudinem profitentium Christum, partim ex bonis, partim ex malts confiatam esso, nempe rete evangelicum ex omni genere congregari. Quid hoc adversum ea quae ego dixi, qui conabar omnes bonos, non malos, efficere, et ideo laborabam ut auditores mei non putarent magnum esse si in malis ecclesiastici invenirentur? Sed non visum est tibi piam praedicationem pie interpretari, dum existimas ad pietatem pertinere si pie dicta impie revocarentur. Si colloquia tua non sunt quam scripta clementiora, neutra ego optem milli contingere: sed omnis amarulentia, tumor, ira, vociferatio, maledicentia tollatur a to cum omni malitia! Et tamen neque colloquiis neque scriptis me gravabis. Tu non optares (opinor) tales auditores qualem to praestiteris: sed Deus to reddat benigniorem, vel a meis concionibus quam longissime ableget. Vale.

    EPISTOLA HUGO LATIMERUS AD ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. [Fox. Act. et Mon. p. 1333, edit. 1563.] Non licet, reverendissime praesul, per supervenientem aegrotationem ad tuum palatium venire; non novam quidem illam, sed inveteratam, etsi novis occasionibus nuper exasperatam. Certe quantum videre videor, et quantum conjecturis ducor, hodie non licebit, citra meum (inquam) magnum malum non licebit. Et ne meum exspectaret adventum diutius tua dominatio frustra, en! hanc qualemcunque schedulam mea manu oblitam ad tuam amplitudinem mitto, velut excusationis nostrae certissimum indicem. In qua utinam vol per temporis importunitatem, vel per capitis gravedinem, justam aliquam expostulationem liceret tecum facere, qui me, curam animarum habentem, ab earundem curatione debita tamdiu detines invitum, et hac quidem tempestate detines, qua pastores cum gregibus adesse oportet vel maxime! Quidni enim expostulem, si modo tam vili mancipio cum tanto patre expostulare sit licitum? Nam si Petrus arbitrabatur justum esse ratione officii sui, quamdiu in hoc foret tabernaculo, ut populum admonere et docere neutiquam cessaret, et quo propius morti hoc instantius; ergo non potest non videri injustum, si qui hodie neque docent ipsi (ut jam nihil mirer si non ante docuerunt) neque cupientes decere permitrunt, nisi quos habuerunt votis per omnia et in omnibus obsecundantes.

    Primum, liberum erat meipsum amplitudini vestrae praesentare et offerre; sed inde meipsum eripere et extricare, parum nunc quidem videtur milli liberum esse. Et dum aliud in principio praetenditur, aliud in progressu tam longo temporis tractu agitur, nostri negotii quis aut qualis sit futurus exitus non immerito dubitatur; sed veritas tandem liberabit, uti spero. Dominus qui custodit veritatem in seculum liberabit, super quo quid scribit Hieronymus utinam nunquam e memoria excideret! “Non peterat me molestare, quicquid essem pro veritate passurus; sed vivit Deus, et ipsi cura est de nobis.” Tum mode ad Londinensem missus sum; ceterum coram Cantuariensi, interdum multis formidandis patribus stipato, geruntur omnia.

    Res velut cancellos quosdam et limites habet, ab eo qui me misit praestitutos: verum sic tractatur causa et ambagibus ducitur, quasi in infinitum abitura, nullo tandem claudenda termino; dum sine mode et fine alia post alia, ad me sive pertinentia sive impertinentia, nunc ab hoc nunc ab illo interrogantur, si non egomet mode, etsi forte inciviliter, at non imprudenter tamen (hi fallor), modum imponerem; veritus ne inter multa, dum multis respondet unus, unum aliquod (ut fit) ex inconsulto erumperet, quod causam laederet (alioqui justissimam), et me malum ostendat oportet, nemini volentem male moliri, si quid in conscientia est erroris: et meminisse omnino illud oportet, nempe “ad gehennam aedificare, contra conscientiam facere.”

    His sat fuerit sua profiteri, sua asserere, sua defensare: mihi vero assertiones alienae obtruduntur, nescio quo jure asserendae. Sine exemplo, opinor, hoc fit mihi, qui tamen intractabilis fere videor, dum nihil aliud quam iniquis efflagitationibus (quod ego judico) acquiescere detrecto.

    Adversus praedicationes meas si quis quid intentare conabitur, tanquam vel obscuriores, vel parum caute pronunciatas, paratus sum praedicationes praedicationibus illustrare, qui nihil advevsus veritatem, nihil adversus decreta patrum, nil non catholice (quod sciam) praedicavi unquam: id quod per adversariorum et obloquentium testimonia commonstrare poteram esse verum. Optavi et opto judicium vulgi reparari. Optavi et opto discrimen rerum deprehendi, et sua dignitate, suo loco et tempore, suo gradu et ordine, unamquamque rem pollere, gaudere; ut ingenue sciant omnes, permultum interesso inter ea quae praeparavit Deus, ut in eis ambularemus, quisque vocationis opera sedulo facturi, postquam quae omnibus sunt communia pari sedulitate sunt facta, et inter ea quae spontanea sunt, ut in quibus non nisi nostropte matte obambulamus. Imaginibus uti licet, peregrinari licet, sanctos invocare licet, animarum in purgatorio residentium memores esse licet: sed sic temperanda sunt quae voluntaria sunt, ut praecepta Dei factu necessaria (quae facientibus vitam aeternam, non facientibus aeternam mortem, afferunt) justa aestimatione non priventur; ne praepostere diligentes Deum, stulte devoti, Deum contra experiamur non redamantem nos, sed odio potius prosequentem; cum hoc est Deum vere diligere, nimirum praecepta Dei diligenter servare, juxta illud Christi, “Qui habet praecepta mea et facit ea, hic est qui diligit me.”

    Ne quis tam vilia reputet praecepta Dei vocationem concernentia, in suis potius adinventionibus aberraturus, cum in fine ante tribunal Christi secundum illa, non secundum has omnes ad unum judicabimur, juxta illud Christi, “Sermo quem locutus sum, ipse judicabit in novissimo die.” Et quis potest unum praeceptum Dei ullis addititiis inventis, quamlibet aut multis aut speciosis, compensare? O si essemus ad ea quae Deo sunt peragenda tam propensi, quam sumus ad nostra excogitamenta exercenda seduli et devoti! Multa sunt quae simplici fide facta non improbat Deus, sed probat uteunque saltem quorundam infirmitati indulgens, quae tamen, antequam fierent interrogatus, nec praeciperet nec consuleret fieri, utpote quae justius toleranda sunt, dum sic fiant, quam praedicanda ut fiant; ne occasione praedicationis (ut fit) omittantur, quae periculo damnationis fieri debeant.

    Et quid magis indecorum, quam ad id praedicationem convertere, quod Deus ipse nec praeciperet nec consuleret fieri, saltem quamdiu negligenter fiunt quae praecipiuntur facienda? Proinde ego ex parte mandatorum Dei sto hactenus immobilis, sic non meum sed Christi lucrum, non meam sed Dei gloriam quaeritans; et, donec respirare licebit, stare non desinam, sic germanos verbi praecones, quotquot hactenus fuere, imitaturus.

    Intolerabiles sane sunt, et diu fucre, quarundam rerum abusus; ut nemo christianae gloriae studiosus potest, nisi abusibus rerum multo etiam magis improbatis, res ipsas e suggestu probare: quae si rarius fierent (ut ne dicam nunquam), modo hac occasione quae mandantur a Deo fieri fierent officiosius, quid (quaso) pateretur jacturae religio christiana? nisi forte sic caecutimus miseri, ut illa turpi quaestu nostro, non cultu Dei vero, putentur consistere. Jam non potest (opinor) fieri, ut damnabilis ejusmodi rerum abusus juste reprobetur, nisi protinus infrequentior earundem usus sequatur. Quanquam praestiterit quaedam nunquam fieri, quam tam fiducialiter fieri, ut minus curentur quae oportuit fieri; cum alia oportet facere, alia oportet non omittere, alia nec oportet facere, et omittere licet.

    Et quis manifestum multarum rerum abusum non rider? Quis videt, et non vehementer dolet? Quis dolor denique, et non laborat amovere? Et quando amovebitur, si usus praedicatione celebrabitur, tacebitur abusus? Imo non potest non regnare et dominari abusus. Aliud est, res quae possunt in loco fieri tolerare, aliud easdem pro rebus qua debent fieri aut passim praedicare, aut legibus praedicandas constituere. “Euntes docete (inquit) omnia.” Quaenam omnia? “Omnia quae ego praecepi vobis,” inquit; non dicit omnia qua vobis ipsis videntur praedicanda. Agite igitur per immortalem Deum. Sic nervos intendamus nostros, ut quae Dei sunt praedicemus ad unum omnes, ne adulteri et caupones praedicationis verius, quam veri praedicatores evadamus; maxime, dum homines ad divina sunt pigerrimi, ad sua velocissimi, ut nihil sit opus calcaribus; injusta rerum aestimatione et innata superstitione (certe ab ineunte aetate a majoribus contraeta) miserabiliter decepti: quibus rebus mederi vix ullis praedicationibus, quamlibet frequentibus, quamlibet vehementibus, quamlibet sinceris et puris, quimus. Quare prohibeat Deus: sed in hac dierum malitia qui debent ipsi potius predicate (praecepit enim nobis, inquit Petrus, praedicare) vol volentes et potentes praedicare praepediunt, contra illud, “Noli prohibere eum benefacere qui potest,” vel cauponantes praedicare compellunt; sic miseram plebeculam in superstitione et fallaci fiducia damnabiliter detinentes. Quin Deus potius misereatur nostri, ut cognoscamus in terra viam tuam, ne videamur in quos illud quadret digne, “Non cogitationes meae cogitationes vestre, neque viae meae viae vestrae, dicit Dominus.”

    His ego nudis sententiis subscribere non audeo, domino cum primis observande, quia popularis superstitionis diutius duraturae, quoad possum, auctorculus esse nolo, ne mei ipsius damnationis simul sim auctor. Quod si dignus essem qui tibi consilium darem, colondissime pator, — sed cohibeo me; quam sit pravum et intolerabile hominis cor, detur vel conjectare.

    Neque sane quisquam novit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in eo. Non me superbia detinet ulla ab ilia subscriptione, toties a tua dominatione cum maxima mei animi molestia rogata. Non potest non esse impium patribus et proceribus ecclesiae non obtemperare: sed videndum interim illis, et quid et quibus imperont; cum, in loco, Deo quam hominibus obedire oportet magis. Sic dolet mihi caput, et reliquum corpus languet, ut nec venire, nec haec rescribere licet et emendare. Sed tua dominatio, si non judicium meum, certe studium (spero) probabit. Valeat dominatio tua.

    GOTO NEXT CHAPTER - HUGH LATIMER INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.