PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus 2:2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate 2:3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo 2:4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire 2:5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 2:6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis 2:7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate 2:8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione 2:9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 2:10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona 2:11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 2:12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 2:13 Adam enim primus formatus est deinde Eva 2:14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 2:15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|