PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat 3:2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 3:3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum 3:4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 3:5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 3:6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli 3:7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli 3:8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes 3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura 3:10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes 3:11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus 3:12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus 3:13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu 3:14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito 3:15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 3:16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|