PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 4:1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 4:2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 4:3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 4:4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 4:5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem 4:6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 4:7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem 4:8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae 4:9 fidelis sermo et omni acceptione dignus 4:10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium 4:11 praecipe haec et doce 4:12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate 4:13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae 4:14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 4:15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus 4:16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|