PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens 3:2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram 3:3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 3:4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 3:5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus 3:6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis 3:7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 3:8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro 3:9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius 3:10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum 3:11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus 3:12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 3:13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos 3:14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 3:15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote 3:16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo 3:17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum 3:18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino 3:19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas 3:20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino 3:21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant 3:22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum 3:23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus 3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 3:25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|