PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 4:1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo 4:2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione 4:3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum 4:4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui 4:5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes 4:6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere 4:7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino 4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra 4:9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis 4:10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum 4:11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio 4:12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei 4:13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli 4:14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas 4:15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam 4:16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis 4:17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|