PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 12:1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent 12:2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam 12:3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina 12:4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis 12:5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes 12:6 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam 12:7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum 12:8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas 12:9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas 12:10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos 12:11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno 12:12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est 12:13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|