1:1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino 1:2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te 1:3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te 1:4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis 1:5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi 1:6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum 1:7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum 1:8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea 1:9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia 1:10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento 1:11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum 1:12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur 1:13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi 1:14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum 1:15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus 1:16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|