PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 32:1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei 32:2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra 32:3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom 32:4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem 32:5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo 32:6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris 32:7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas 32:8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur 32:9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi 32:10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior 32:11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis 32:12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest 32:13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo 32:14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti 32:15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem 32:16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem 32:17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris 32:18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit 32:19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum 32:20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi 32:21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris 32:22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc 32:23 transductisque omnibus quae ad se pertinebant 32:24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane 32:25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit 32:26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi 32:27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob 32:28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis 32:29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco 32:30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea 32:31 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede 32:32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|